monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 8, 1
GREGORIUS. Eodem quoque tempore venerandus vir Anastasius, cuius superius memoriam feci , sanctae Romanae Ecclesiae, cui Deo auctore deservio, notarius fuit . Qui soli Deo vacare desiderans, scrinium deseruit, monasterium elegit, atque in eo loco quem praefatus sum, qui Suppentonia vocatur, per annos multos in sanctis actibus vitam duxit, eique monasterio solerti custodia praefuit.