monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 7, 12
Quod vir Domini Nonnosus fieri cum magna humilitate prohibuit, ne exeuntes fratres ex monasterio dum lucra olei quaererent, animarum damna paterentur. Sed quia in monasterii arboribus olivae paucae inesse videbantur, eas colligi praecepit, et in praelo mitti, et quamlibet parum olei exire potuisset, sibimet deferri.