monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 7, 7
Cumque ab oratione caput levasset, sanam lampadem reperit, quam timens per fragmenta collegerat. Sicque in duobus miraculis duorum Patrum virtutes imitatus est: in mole scilicet saxi, factum Gregorii qui montem movit; in reparatione vero lampadis, virtutem Donati, qui fractum calicem pristinae incolumitati restituit.