monumenta.ch > Hieronymus > sectio 44 > sectio 6
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 7, 6
Alio quoque tempore cum idem vir venerabilis lampades vitreas in oratorio lavaret, una ex eius manibus cecidit, quae per innumeras partes fracta dissiluit: qui vehementissimum Patris monasterii furorem timens, lampadis protinus omnia fragmenta collegit, atque ante altare posuit, seque cum gravi gemitu in orationem dedit.