monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 7, 2
Qui nimirum Anastasius, vitae venerabilis viro Nonnoso praeposito monasterii, quod in Soractis monte situm est, et propinquitate loci et morum magnitudine, et virtutum studiis assidue iungebatur . Idem vero Nonnosus sub asperrimo sui monasterii degebat Patre: sed eius mores mira semper aequanimitate tolerabat.