monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 6, 3
Quod ita factum est, atque in eo loco est positus, ubi tota vis flammae videbatur incumbere. Coepit autem miro modo in semetipsum incendium retorqueri, ac si reflexione sui impetus exclamaret se episcopum transire non posse. Sicque factum est ut flamma incendii illo termino refrenata, in semetipsa refrigesceret, et contingere ulterius quidquam aedificii non auderet.