monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 5, 11
Qualis enim quisque apud se lateat, contumelia illata probat. Nam sicut superbi honoribus, sic plerumque humiles sua despectione gratulantur. Cumque se et in alienis oculis viles aspiciunt, idcirco gaudent, quia hoc iudicium confirmari intelligunt, quod de se et ipsi apud semetipsos habuerunt.