monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 26 > sectio 8
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 5, 8
Cumque is qui ad videndum eum venerat quisnam esset inquireret, atque obnixe peteret ut sibi debuisset ostendi, hi qui illum noverant monstrarunt quis esset. Sed sicut stultae mentis homines merita ex qualitate corporis metiuntur, eum parvulum atque despectum videns, ipsum hunc esse coepit omnino non credere.