monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 38

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 4, 38
Etiam ea quae subiungo, praedicti venerabilis viri Fortunati, qui valde mihi aetate, opere et simplicitate placet, relatione cognovi. Eamdem Valeriae provinciam Langobardis intrantibus, ex monasterio reverentissimi viri Equiti in praedicto oratorio ad sepulcrum eius monachi fugerunt. Cumque Langobardi saevientes oratorium intrassent, coeperunt eosdem monachos foras trahere, ut eos aut per tormenta discuterent, aut gladiis necarent.