monumenta.ch > Gregorius Magnus > 33 > bnfNAL1490.147 > sectio 33

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 4, 33
GREGOR. Quid miraris, Petre, quia fallimur qui homines sumus? An mente excidit quod David, qui prophetiae spiritum habere consueverat, contra innocentem Ionathae filium sententiam dedit, cum verba pueri mentientis audivit? Quod tamen quia per David factum est, et occulto Dei iudicio iustum credimus, et tamen humana ratione qualiter iustum fuerit, non videmus.