monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 4, 27
Illico vocavit fratres, praecepit hora eadem iumenta praeparari, atque exsecutorem suum coepit vehementer urgere ut statim exire debuissent. Cui Iulianus ait: Hoc fieri nullatenus potest, quia lassatus ex itinere hodie non valeo exire. Tunc ille respondit: Contristas me, fili, quia si hodierna die non egredimur, iam crastina non exibimus.