monumenta.ch > Lucanus > sectio 125 > sectio 24
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 4, 24
Is autem qui missus fuerat, Iulianus defensor mirabatur valde quidnam esset quod redire moraretur puer: cum ecce revertentem puerum conspicit, atque in collo fenum ex prato deferentem; qui vehementer iratus coepit clamare, dicens: Quid est hoc? Ego te misi hominem deducere, non fenum portare. Cui puer respondit: Quem quaeris, ecce subsequitur.