monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 4, 21
Iulianum tamen tunc defensorem mittens, qui Sabinensi Ecclesiae postmodum in episcopatu praefuit, hoc praecepit, ut magno cum honore eum deduceret, nec quidquam Dei famulus ex conventione eadem iniuriae sentiret. Qui parere de eo clericorum votis concitus volens, festine ad eius monasterium cucurrit, ibique absente illo antiquarios scribentes reperit, ubi abbas esset inquisivit.