monumenta.ch > Lucanus > sectio 144 > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 4, 19
Huius quoque opinio praedicationis ad Romanae urbis notitiam pervenit; atque (ut est lingua adulantium auditoris sui animam amplectendo necans), eodem tempore clerici huius apostolicae sedis antistiti adulando questi sunt, dicentes: Quis est iste vir rusticus, qui auctoritatem sibi praedicationis arripuit, et officium apostolici nostri Domini sibimet indoctus usurpare praesumit?