monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 18
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 4, 18
Erat vero valde vilis in vestibus, atque ita despectus, ut si quis illum fortasse nesciret, salutatus etiam resalutare despiceret, et quoties alia tendebat ad loca, iumentum sedere consueverat, quod despicabilius omnibus iumentis in cella potuisset reperiri; in quo etiam capistro pro freno, et vervecum pellibus pro sella utebatur. Super semetipsum sacros codices in pelliceis sacculis missos dextro laevoque portabat latere, et quocunque pervenisset, Scripturarum aperiebat fontem, et rigabat prata mentium.