monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 4, 17
Sed quid plus quaeris operis, quando concordabat vitae munditia cum studio praedicationis? Tantus quippe illum fervor ad colligendas Deo animas accenderat, ut sic monasteriis praesset, quatenus per ecclesias, per castra, per vicos, per singulorum quoque fidelium domos circumquaque discurreret, et corda audientium ad amorem patriae coelestis excitaret.