monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 4, 16
GREGOR. Opus, Petre, ex dono est, non donum ex opere, alioquin gratia iam non est gratia. Omne quippe opus dona praeveniunt, quamvis ex subsequenti opere ipsa etiam dona succrescunt; ne tamen vitae eius cognitione frauderis, bene hunc reverentissimus vir Albinus Reatinae antistes Ecclesiae cognovit, et adhuc supersunt multi qui scire potuerunt.