monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 4, 8
Quo audito vir sanctus, dedignando subrisit, atque ait: Nunquid non dixi quod diabolus esset iste, non monachus? Ite et eum de cella expellite. De ancilla autem Dei, quae anxietate febrium urgetur, nolite esse solliciti, quia ex hac hora neque febribus laboratura est, neque Basilium quaesitura. Regressus est autem monachus, et ea hora saluti restitutam Dei virginem agnovit, qua eamdem salutem illius Dei famulus Equitius longe positus dixit; in virtute scilicet miraculi exemplum tenens Magistri, qui invitatus ad filium reguli , eum solo verbo restituit saluti, ut revertens pater ea hora filium restitutum vitae cognosceret, qua vitam illius ex ore Veritatis audisset.