monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 4, 7
Sed in tanti Patris absentia accedere quisquam monachorum in congregationem virginum non audebat; quanto minus ille qui novus advenerat, cuiusque adhuc vitam congregatio fratrum nesciebat. Missum repente est, et Dei famulo Equitio nuntiatum, quod sanctimonialis illa immensis febribus aestuaret, et Basilii monachi visitationem anxie quaereret.