monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 87 > sectio 61 > csg877.262 > 262 > sectio 6 > csg42.8 > bnf6413.51 > cb161.139v > csg7.67 > bnf10439.23 v > sectio 12
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 2, 12
GREGOR. In ostensione tam admirabilis signi cum fide feminae virtus convenit utrorumque; atque ideo Libertinum existimo ista potuisse, quia plus didicerat de magistri, quam de sua virtute confidere. Cuius enim caligulam in pectore exstincti corpusculi posuit, eius nimirum animam obtinere quod petebat aestimavit.