monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 2, 7
Alio quoque tempore pro causa monasterii, abbatis iussu, qui Honorato eius magistro successerat, Ravennam pergebat. Pro amore vero eiusdem venerabilis Honorati, quocunque Libertinus ibat, eius semper caligulam in sinu portare consueverat. Itaque dum pergeret, accidit ut quaedam mulier exstincti filii corpusculum ferret.