monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 2, 4
Qui statim reversi, post se Libertinum reperiunt in oratione prostratum. Cui cum dicerent: Surge, tolle caballum tuum; ille respondit: Ite cum bono, ego caballo opus non habeo. Descendentes vero, invitum eum in cabellum de quo deposuerant, levaverunt, et protinus abscesserunt. Quorum equi tanto cursu illud quod prius non poterant transire flumen, transierunt, ac si ille fluminis alveus aquam minime haberet.