monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.31 r > sectio 26 > sluMscr.Dresd.A.145.b.59 > csg48.22 > 319 > sectio 3
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 2, 3
Cursu autem rapido praedicti ducis exercitus pervenit ad fluvium, nomine Vulturnum, ibique equos suos coeperunt singuli hastis tundere, et calcaribus cruentare; sed tamen equi verberibus caesi, calcaribus cruentati, fatigari poterant, moveri non poterant; sicque aquam fluminis tangere quasi mortale praecipitium pertimescebant. Cumque diu caedendo sessores singuli fatigarentur, unus eorum intulit, quia ex culpa quam servo Dei in via fecerant, illa sui itineris dispendia tolerabant.