monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 1, 4
Nam quadam die ex eo monte qui eius monasterio in excelso prominet ingentis saxi moles erupta est, quae per devexum montis latus veniens, totius ruinam cellae, omniumque fratrum interitum minabatur. Quam cum venientem desuper vir sanctus vidisset, frequenti voce nomen Christi invocans, extensa mox dextera signum ei crucis opposuit, eamque in ipso devexi montis latere cadentem fixit, sicut religiosus vir Laurentius perhibet.