monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 1, 3
Mirati omnes, totaque illa parentum irrisio cessavit. Coepere namque in Honorato venerari abstinentiam, quam ante deridebant; sicque a Dei homine irrisionis detersit opprobria piscis de monte. Qui cum magnis virtutibus cresceret, a praedicto domino suo libertate donatus est, atque in eo loco qui Fundis dicitur, monasterium construxit, in quo ducentorum ferme monachorum Pater exstitit, ibique vita illius circumquaque exempla eximiae conversationis dedit.