monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 1, 2
Illa vero in loco pisces audiri consueverant, non videri. Sed cum his sermonibus Honoratus irrideretur, repente in convivio aqua ad ministerium defuit; et cum situla lignea, sicut illic moris est, mancipium ad fontem perrexit. Dumque hauriret aquam, piscis situlam intravit. Reversumque mancipium ante ora discumbentium piscem cum aqua fudit, qui ad totius diei victum potuisset Honorato sufficere.