monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 0, 8
PETR. Non valde in Italia aliquorum vitam virtutibus fulsisse cognovi; ex quorum igitur comparatione accenderis ignoro. Et quidem bonos viros in hac terra fuisse non dubito, signa tamen atque virtutes aut ab eis nequaquam facta existimo, aut ita sunt hactenus silentio suppressa, ut utrumne sint facta nesciamus.