monumenta.ch > Gellius > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gellius, Noctes Atticae, 2, 26, 8
Non enim haec sunt sola vocabula rufum colorem demonstrantia, quae tu modo dixisti, "russus" et "ruber", sed alia quoque habemus plura, quam quae dicta abs te Graeca sunt: "fulvus" enim et "flavus" et "rubidus" et "poeniceus" et "rutilus" et "luteus" et "spadix" appellationes sunt rufi coloris aut acuentes eum quasi incendentes aut cum colore viridi miscentes aut nigro infuscantes aut uirenti sensim albo illuminantes.