monumenta.ch > Gellius > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gellius, Noctes Atticae, 18, 1, 11
Hoc ubi accepit Peripateticus 'unus igitur' inquit 'congius amphoram facere dici debebit, quoniam, cum deest ille unus, non fit vini amphora et, cum accessit, fit amphora. Quod si id dicere absurdum est uno congio solo fieri amphoram, itidem absurdum est una sola virtute vitam fieri beatam dicere, quoniam, cum virtus abest, beata esse vita numquam potest.'