monumenta.ch > Gellius > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gellius, Noctes Atticae, 16, 1, 3
Postea istam ipsam sententiam in Catonis oratione, quam dixit Numantiae apud equites, positam legimus. Quae etsi laxioribus paulo longioribusque verbis comprehensa est praequam illud Graecum, quod diximus, quoniam tamen prior tempore antiquiorque est, venerabilior videri debet.