monumenta.ch > Fulgentius Ruspensis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Fulgentius Ruspensis, Libri ad Trasimundum, 3, 1, 4
Sunt enim quidam qui de sacramento dominicae passionis aliter quam se pietas habet, cogitantes, dum salutem quaerunt, dispendium salutis incurrunt, et dum in Deo id accipiunt, quod in hominibus cernunt, quadam velut lancea perversae locutionis latus percutiunt Salvatoris; et cum increduli milites detrahere ausi non fuerint morienti, quidam nunc, sub Christiani nominis fuco, non metuunt derogare regnanti.