monumenta.ch > Fulgentius Ruspensis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Fulgentius Ruspensis, Libri ad Trasimundum, 3, 1, 1
Quanquam secundo libro, superni muneris opitulatione subnixi, divinitatem Filii Dei probaverimus immensam, nec tempore scilicet, nec loco conclusam, ut pote quae omnia replet, omnia continet, omnia sempiternitate praecedit, omnia pariter immensitate concludit; quod idcirco quam maxime curavimus demonstrandum, ut si qui nunc usque spiritaliter de Deo nequeunt cogitare, localis in Dei Filio suspicionis absolverentur errore: non minor nobis est sollicitudo residua tertii quoque huius voluminis absolvendi, quo de sacramento dominicae passionis, quod ipse, qui pro nobis passus est, donaverit, sumus utique tractaturi.