monumenta.ch > Florus Lugdunensis > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Florus Lugdunensis, Liber adversus Ioannem Scotum, p19, p0, 23
Quod non ideo dicimus quasi nihil in illis etiam litteris humanis inveniatur veritatis, aut illae disciplinae non habeant aliquam utilitatem ad indagandam veritatem; sed quia omni fideli homini primum vigilantissime discenda est veritas fidei ex auctoritate Scripturarum Dei: ut si quid postea de eisdem humanis litteris legere aut scire necesse fuerit, totum ex illa divina auctoritate et fidei veritate diiudicetur; ut si quid ibi ab eius regula non discordat, absque periculo recipiatur, quidquid autem ab ea dissonare invenitur, quasi mortiferum respuatur.