monumenta.ch > Florus Lugdunensis > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Florus Lugdunensis, Liber adversus Ioannem Scotum, p19, p0, 16
Si ergo apud caeteros de veritate divinae praedestinationis errorem fecit ignorantia saecularium litterarum, quid iste, qui earum se iactat peritum, de hac re per eas investigavit, quid veritatis invenit? quid firmissima ratione fultum, et omni acceptione dignum, in tam prolixo suo sermone disputavit? Ubi nihil invenitur aliud nisi superfluus labor vanitatis, et implicatio infiniti erroris, et apertissima impugnatio veritatis, dum Scripturas veritatis contemnens, et ipsas quoque historias divinorum eloquiorum incognitas habens, non in eis meditatur die ac nocte, nec ad earum regulam fidem suam corrigere, dirigere atque informare studet: sed dies et noctes in humanarum vanitatum lectione consumit, et porcorum siliquis ventrem suum implere cupit (Luc. XV, 16), nec inde aliquam refectionem capit: sed miserrima fame contabescit et perit nequissimo principe sibi dominante, qui misit eum in villam suam ut pasceret porcos (Ibid., 15).