monumenta.ch > Florus Lugdunensis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Florus Lugdunensis, Liber adversus Ioannem Scotum, p8, p1, 4
Quia, licet naturaliter illud homini Deus inseruerit, quando eum creavit utique bonum, et bona voluntate praeditum; tamen et tunc indigebat gratia Conditoris, ut in bono quo creatum fuerat permaneret; et primi illius peccati merito amissa libertate infirmatum, vitiatum atque corruptum, et velut quadam ruina depressum, nullatenus valet assurgere ad illud aeternum et summum bonum, ad quod homo conditus est, nisi Dei gratia sanetur, redintegretur, illuminetur et liberetur: nec potest omnino aliter fieri liberum, nisi fuerit Dei gratia liberum, per eum qui dicit: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Ioan. VIII, 36): ut fiat in nobis quod Apostolus ait: Ubi spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III, 17): et ideo, sicut diximus, insanus et Pelagianus est error, si quis liberum arbitrium, quod in Adam periit peccando, amisso dono naturae et dono gratiae, aliter putat esse liberum, nisi fuerit Christi gratia liberatum.