monumenta.ch > Florus Lugdunensis > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Florus Lugdunensis, Liber adversus Ioannem Scotum, p3, p0, 24
Sed nobis melius et convenientius verae fidei et ecclesiasticae doctrinae videtur, ut licet haec apud nos tria esse videantur, id est scientia, praescientia et praedestinatio, et ea quibusdam proprietatibus discernamus: ut videlicet scientia absolute dicatur, praescientia vero et praedestinatio ad futurorum providentiam referantur: et in ipsis duobus praescientia scilicet in bonis et in malis praenoscendis intelligatur: praedestinatio autem in solis bonis statuendis atque ordinandis, quae propterea sic dici et distingui necessarium fuit, ut nobis, qui temporales et mortales sumus, et plenissima scientia in Deo, et gubernatio eius ad creaturas distinctius quodammodo tali distinctione vel, si dici potest, distributione, insinuaretur et commendaretur: commodius tamen haec tria in Deo sub uno nomine scientiae intelligamus, quia quidquid in his tribus a nobis utcunque intelligitur et distincte cognoscitur, in illa eius summa et una et simplici scientia simul est.