monumenta.ch > Florus Lugdunensis > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Florus Lugdunensis, Liber adversus Ioannem Scotum, p3, p0, 17
De scientia quoque manifestum est quia in Deo essentialiter debet intelligi, quia non est illi aliud esse et aliud scire; sed quod illi est esse, hoc scire: nec aliud ei habere scientiam, nisi ipsum esse scientiam: sicut idipsum est ei sapientiam habere, quod sapientiam esse.