monumenta.ch > Eginhardus Incertus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Eginhardus Incertus, ANNALES EGINHARDI, 827, 9
Imperator autem, duobus conventibus habitis, uno apud Niumagum propter falsas Hohrici, filii Godofrini regis Danorum, pollicitationes, quibus se illo ad imperatoris praesentiam venturum promiserat, altero apud Compendium, in quo et annualia dona suscepit, et his qui ad marcam Hispanicam mittendi erant, quid vel qualiter agere deberent, imperavit, ipse inter Compendium et Carisiacum ceteraque his vicina palatia usque ad hiberni temporis initium conversatus est.