monumenta.ch > Eginhardus Incertus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Eginhardus Incertus, ANNALES LAURISSENSES., p15, 2
Et rex Pippinus tenuit placitum suum in Conpendio cum Francis, ibique Tassilo venit, dux Baioariorum, in vasatico se commendans per manus, sacramenta iuravit multa et innumerabilia, reliquias sanctorum martyrum manus inponens, et fidelitatem promisit regi Pippino et supradictis filiis eius, domno Carolo et Carlomanno, sic ut vassus recta mente et firma devotione per iustitiam, sicut vassus dominos suos esse deberet.