monumenta.ch > Eccardus Sangallensis IV > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Eccardus Sangallensis IV, Casus Sancti Galli, 1, 3, 2
Talibus homini velud iam tum cum fortuna ludenti ad votum cedentibus, aulam regis Luodowici, ut diximus, adiit; capellanus factus eius fit intimus et praelibatis abbatiis proclive est praelatus. Locum autem nostrum sibi prae omnibus habitum subinde adiit. Claustrumque ille, quia potens erat, absque duce et, quod magnae confusionis tunc erat et est, lineus diatim introiit. Surgunt inde ab emulis illius murmuria ipso ignaro; comitantur, ut assolent, in absentem obloquia. Plurima fratribus velud dives opum commoda fecit. Quorum cum uni reverendo quidem, ut erant tunc plurimi, pelliceum traderet et sui eum apud Deum memorem fore rogaret: Pellitium, ait ille, tuum, si volueris, tibi optime repretiabor. Nam duas cucullas ab abbate habeo, quarum unam tibi, ut claustrum decentius nobiscum in ea introeas, induendam contrado. Et ille: Eia, inquit, haec utique Tuotilo et Ratpert vel alii invidi mei in ore tuo posuerant. Nonne, queso, et abbas vester lineus claustrum tot annis ingreditur? Claustra, ait ille, tuorum, qui te eius habitus abbatem susceperant aut pro peccatis aut aliquo Dei nutu, et tu quidem, etsi non licenter, intras tamen potenter. Sed nos in fraternitatem interdum et laicos recipimus, quibus tamen in laico habitu nequaquam, inquit, in claustro abutimur.