monumenta.ch > Eccardus Sangallensis IV > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Eccardus Sangallensis IV, Casus Sancti Galli, 1, 2, 1
Grimaldi temporibus canonici abbatis, Hartmuoto eius quasi proabbate, Marcus quidam Scotigena episcopus Gallum tamquam compatriotam suum Roma rediens visitat. Comitatur eum sororis filius Moengal, postea a nostris Marcellus diminutive a Marco avunculo sic nominatus. Hic erat in divinis et humanis eruditissimus. Rogatur episcopus loco nostro aliquandiu stare allecto nepote. Diu secum deliberantes vix tandem consenserant. Dieque condicto partitur Marcellus nummos avunculi sui multos per fenestram, timens, ne discerperetur ab eis. Fremebant enim in illum, quasi ipsius suasu episcopus restaret. Equos autem et mulos, quibus ipse voluit, nominatim episcopus tradidit. Libros vero, aurum et pallia sibi et sancto Gallo retinuit. Stola tandem indutus abeuntes benedixit. Multis autem lacrimis utrimque discessum est.