monumenta.ch > Eccardus Sangallensis IV > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Eccardus Sangallensis IV, Casus Sancti Galli, 1, 1, 2
Defunguntur Salomonis adhuc pueri parentes, tandem autem et frater, et ipse rerum heres effectus ad maximas res animum intenderat. Scolisque ablatus Grimaldo abbate nostro, archicapellano eius, iuvante capellanus fit Ludowici regis, cuius singulari gratia in brevi potitus Elewangis adhuc canonicus primo praeficitur; post etiam Campidonensibus variis suimet et loci dampnis illum detrectantibus praeponitur. In processu autem Hattone archiepiscopo Magontino, sibi propter animi acutissimam sollertiam amicissimo, opitulante plurimis locis praeficitur, tandem et nobis. Postremo vero et Constantiae pastor et episcopus efficitur. His partim per transgressum praelibatis ad ordinem incepti operis revertamur.