monumenta.ch > Donatus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Donatus, Ars maior, p13, 5
copulatiuae sunt hae, et, que, at, atque, ac, ast; disiunctiuae, aut, ue, uel, ne, nec, neque; expletiuae, quidem, equidem, saltim, uidelicet, quamquam, quamuis, quoque, autem, porro, porro autem, tamen; causales, si, etsi, etiamsi, si quidem, quando, quando quidem, quin, quin etiam, quatenus, sin, seu, siue, nam, namque, ni, nisi, nisi si, si enim, etenim, ne, sed, interea, licet, quamobrem, praesertim, item, itemque, ceterum, alioquin, praeterea; rationales, ita, itaque, enim, enimuero, quia, quapropter, quoniam, quoniam quidem, quippe, ergo, ideo, igitur, scilicet, propterea, idcirco.