monumenta.ch > Cornelius papa > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cornelius papa, Epistolae, p1, p1, 2
Sed enim cum ex litteris, quas secum ferebant, et ex eorum sermone atque asseveratione Novatianum episcopum factum comperissemus, illicitae et contra Ecclesiam catholicam factae ordinationis pravitate commoti, a communicatione eos nostra statim cohibendos esse censuimus: et, refutatis interim ac retusis, quae obstinate ac pertinaciter asserere tentabant, iam ego et collegae plurimi, qui ad me convenerant, exspectabamus adventum collegarum nostrorum Caldonii et Fortunati, quos ad te nuper et coepiscopos nostros, qui ordinationi tuae adfuerant, legatos miseramus, ut eis adventantibus et rei gestae veritatem reportantibus, maiore auctoritate et lucida per eos probatione, partis adversae improbitas frangeretur.