monumenta.ch > Continuatio Anonyma > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Continuatio Anonyma, Casus Sancti Galli, 0, 1
Conqueror inprimis, quod maxime subolet, antecessores nostros, viros iustos et sapientes, multorum patrum abbatum et fratrum laudabilia gesta non scripsisse, cum constet, eos multa digna relatu fecisse et dixisse. Laudabile enim et satis huic loco usitatum esset, si veteres scriptores nostri de simili materia imitati fuissent Hartmannum, qui priorem librum de casibus fecerat, et Ratpertum hominem doctissimum, qui eundem usque ad sua librum tempora auxerat, Ekkehardum quoque iuniorem, qui a Salomone incipiens, usque ad Notpertum se singula dicere velle pollicitus est, sed in Notkero finiviti sive autem morte praeventus, hoc quod in exordio libri sui se dicturum promisit non perfecerit, aut si perfectum postea perditum sit, nos nescimus. Proinde seniores nostros arguo, qui omnia benefacta et aetiam negligentias Ymmonis, Oudalrici, Kerhardi, Purchardi, Thiepaldi, Oudalrici, Nortperti viderunt aut veraci relatione didicerunt, nec tamen scripserunt. Manifestum est enim, eos plura digna relatu et fecisse et dixisse. Et cum constet, eos sanctissimos fuisse, et in sanctorum numero aliquos ipsorum ascitos, grave nobis et tediosum est, nihil de ipsorum virtutibus, quid hoc loco fecerint, aut quid passi sint, scire. Credimus autem, etiam ipsos sicut antecessores nostros et nos quoque hoc loco, quod quodam modo naturale loco et morale est, multa adversa cum aliquantulis commodis sustinuisse. Ab exordio enim huius nascentis loci usque ad senissimam antiquitatem nostram monachis nostris numquam persecutiones, tribulationes, detractiones, invidiae defuerunt. Et nisi sanctitas patris Galli, aut fratrum qui in singulis temporibus singulis tribulationibus interfuerunt, subvenisset, Sidonius Constantiae episcopus, aut Ruodmannus abbas Augiensis locum nostrum aut penitus destruxissent, aut ad nihilum redegissent. Sed de Sidonio quomodo, ne perficeret quod proposuit, digna patris Galli ultione viscera sibi ante altare cecidissent, qui plenius scire desiderat, metricam Galli vitam legat. Ruodmanni etiam intentio quomodo ad nihilum redacta sit, in praesenti libro plene dictum est. De caeteris autem abbatibus tam nostris quam extraneis, quid et ipsi fecerint singuli in suis temporibus, quoniam scriptum est, nos aliquid dicere inde supersedemus; sed hoc constanter affirmamus, quod quantum per bonos abbates locus profecerat, tantum per malos defecerat, et quantum a bonis spiritali delectatione sumus nutriti, tantum per malos decrevimus multum tribulati. Sed dum nostras miserias deflemus aliquantum de incepto digressi, ad ystoriam revertamur.