monumenta.ch > Conradus de Fabaria > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Conradus de Fabaria, Casus Sancti Galli, 1, 1
Heinricus abbas, non parve auctoritatis vir, genere, persona, moribus, providencia, elegans, de Clingen originem trahens, fortuna pollebat. Qui omni modo ad statum imperii, quod tunc temporis vacillabat, se ipsum cum omnibus ecclesie sue rebus obtulit, adeo ut immensam pecuniam a suo sibi praedecessore relictam expenderet, asserens magnum hoc esse ecclesie emolumentum, benivolenciam principum circa loca Deo consecrata, nec aliter perdurare, nisi principum magnificencia tueantur. Ipse enim novit parcere subiectis, debellare superbos; laudis cupidus, qui de facili commoveretur ad iram, et in momento ad misericordiam; omnibus omnia se ipsum faciens, parvis parvum, magnis maiorem se ipsum exhibuit. Iste in ultimo vite constitutus articulo, a quibusdam suis monitus familiaribus, peccuniam cum suppellectili quam habebat distribuere, tale fertur dedisse responsum: Nec michi nec aliis licet prelatis res dispergere ecclesie; cum dispersa nequaquam possimus recolligere. Exemplum suis dans successoribus, ne forte distrahant congregata, cum non congregant dispersa. Et iste vias universe carnis arripuit.