monumenta.ch > Conradus de Fabaria > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Conradus de Fabaria, Casus Sancti Galli, 0, 1
Antiquorum gesta patrum, sicut in libro qui de casibus monasterii succincte et compendiose scriptus, non humili stilo legentibus patere potuit, inmitantes, in quantum possumus, ea quae nostris acta sunt temporibus, stilo licet de parvo sciencie rifulo, explicare curabimus. lgitur a temporibus Philippi regis quae circa rectores huius loci ipsumque locum facta memorantur, breviter assignare studebimus.