monumenta.ch > Cicero > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cicero, Philosophia, de Amicitia, 4, 2
Plus apud me antiquorum auctoritas valet, vel nostrorum maiorum, qui mortuis tam religiosa iura tribuerunt, quod non fecissent, profecto, si nihil ad eos pertinere arbi trarentur, vel eorum qui in hac terra fuerunt magnamque Graeciam, quae nunc quidem deleta est, tum florebat, institutis et praeceptis suis erudierunt, vel eius, qui Apollinis oraculo sapientissimus est iudicatus, qui non tum hoc tum illud, ut in plerisque, sed idem semper, animos hominum esse divinos eisque, cum ex corpore excessissent, reditum in caelum patere optimoque et iustissimo cuique expeditissimum.