monumenta.ch > Cicero > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cicero, Philosophia, de Amicitia, 3, 7
Quid igitur hunc paucorum annorum accessio iuvare potuisset? Senectus enim quamvis non sit gravis, ut memini Catonem anno ante quam est mortuus, mecum et cum Scipione disserere, tamen aufert eam viriditatem, in qua etiam nunc erat Scipio.