monumenta.ch > Cicero > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cicero, Philosophia, de Amicitia, 2, 2
Sed existimare debes omnium oculos in te esse coniectos unum; te sapientem et appellant et existimant Tribuebatur hoc modo M. Catoni, scimus L. Acilium apud patres nostros appellatum esse sapientem, sed uterque alio quodam modo: Acilius quia prudens esse in iure civili putabatur, Cato quia multarum rerum usum habebat et multa eius et in senatu et in foro vel provisa prudenter vel acta constanter vel responsa acute ferebantur; propterea quasi cognomen iam habebat in senectute sapientis.